Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

4.4 item in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc solum ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat. movet autem, si protinus subtexantur aliqua, quae prosint. lex aperte scripta est ut peregrinus qui murum ascenderit morte multetur; peregrinum te esse cerium est; quin ascenderis murum, non quaeritur; quid superest, nisi ut te puniri oporteat? haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
4.5 sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices, quod accidit non uno modo. nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret; et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obiicitur Aeschini, quod mentitus sit, quod nihil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit.
4.6 recusatio quoque plures interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: male petis, procuratorem enim tibi esse non licuit, sed neque illi, cuius nomine litigas, habere procuratorem; sed neque est heres eius, a quo accepisse mutuam dicor nec ipsi debui.
4.7 multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones; si coniungantur, in partitionem cadunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi