Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

2.132 de fine narrationis cum iis contentio est, qui perduci expositionem volunt eo, unde quaestio oritur: his rebus ita gestis, P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi, hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret; deinde restituisse se dixit. sponsio facta est; hac de sponsione vobis iudicandum est. id a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.
3.1 ordine ipso narrationem sequitur confirmatio. Probanda sunt enim quae propter hoc exposuimus. sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. plerisque moris est prolato rerum ordine protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere.
3.2 quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est,
3.3 quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. ego autem confiteor,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi