Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

2.128 est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησις dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res possit exponi; quod fit vel invidiae gratia vel miserationis. id et raro faciendum iudico neque sic unquam, ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi. ceterum , qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.
2.129 initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque, si nostra sit, ornandam, si aliena, infamandam statim. hoc sane frequentissimum est, quia personae sunt inter quas litigatur.
2.130 sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est: ut A. Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et uicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps;
2.131 interim sine his ut Q. enim Ligarius cum esset; frequenter vero et a re, sicut pro Tullio Cicero fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum; Demosthenes pro Ctesiphonte τοῦ γὰρ Φωκικο͂ν συστάντος πολέμου.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi