Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

2.124 quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a ceruicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, uehementius etiam nonnulla feriebat; quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat, neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur. nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
2.125 neque illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas; quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis, quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis.
2.126 effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex; nihil videatur fictum, nihil sollicitum; omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur.
2.127 at hoc pati non possumus et perire artem putamus, nisi apparent, cum desinat ars esse, si apparet. pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam. ita , quae circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi