Kitap 4
2.119
nec in ulla parte intentior est index, eoque nihil recte dictum perit. praeterea nescio quomodo etiam credit facilius, quae audienti iucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur.
2.120
ubi vero maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus, sed ut tamen velut primis lineis designentur, ut plane, qualis futura sit imago rei, statim appareat.
2.121
ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus,
2.122
funestis ominibus omnium. quod cum sit factum iis quoque temporibus, quibus omnis ad utilitatem potius quam ad ostentationem componebatur oratio, et erant adhuc severiora iudicia, quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit voluptas? cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam. interim aliquid indulgendum esse confiteor.
2.123
multum confert adiecta veris credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perdicere audientes videtur, qualis est illa M. Caelii in Antonium descriptio: namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem, ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circumiacere passim.