Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

2.109 neque enim narrandum est tanquam testi sed tanquam patrono. rei ordo per se talis est: Q. Ligarius legatus cum C. Considio profectus. quid ergo M. Tullius? Q. enim, inquit, Ligarius , cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam cum C. Considio profectus est. et alibi:
2.110 non modo ad bellom sed ne ad minimam quidem suspicionem belli. Et cum esset indicaturo satis, Q. Ligarius nullo se implicari negotio passus est, adiecit, domum spectans, ad suos redire cupiens. ita quod exponebat, et ratione fecit credibile et adfectu quoque implevit.
2.111 quo magis miror eos, qui non putant utendum in narratione adfectibus. qui si hoc dicunt, non diu neque ut in epilogo, mecum sentiunt; effugiendae sunt enim morae. ceterum cur ego iudicem nolim, dum eum doceo, etiam movere ?
2.112 cur , quod in summa parte sum actionis petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? cum praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione.
2.113 an non M. Tullius circa verbera civis Romani omnis brevissime movet adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione? summum enim virum ostendit qui, cum virgis caederetur, non ingemuerit, non rogaverit, sed tantum ciuem Romanum esse se cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi