Kitap 4
2.95
ut ille parasitus, qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum tanquam suum filium asserit, habebit quidem colorem, quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse et ideo a se parasiti personam esse susceptam, quia in illa domo filium haberet; et ideo illum ter innocentem abdicatum, quia filius abdicantis non esset.
2.96
nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et odium divitis et metum pro invene, quem periculose mansurum in illa domo, in qua tam invisus sit, sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.
2.97
evenit aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in ilia controversia:
2.98
uxor marito dixit, appellatam se de stupro a privigno et sibi constitutum tempus et locum; eadem contra filius detulit de noverca, edito tantum alio tempore ac loco; pater in eo, quem uxor praedixerat, filium invenit, in eo, quem filius, uxorem; illam repudiavit, qua tacente filium abdicat. nihil dici potest pro iuvene, quod non idem sit pro noverca.
2.99
ponentur tamen etiam communia; deinde ex personarum comparatione et indicii ordine et silentio repudiatae argumenta ducentur.