Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

2.64 neque ego quemquam deceperim, ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam cum dignitate. sed in oratione morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt. evidentia in narratione, quantum ego intelligo, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum, sed quodammodo etiam ostendendum est; sed subiici perspicuitati potest, quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset; quod est ridiculum.
2.65 nam qui obscurare vult, narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima.
2.66 et quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur, in quibus res contra nos erit, quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt. et sane nihil est facilius, nisi prorsus totam causam omnino non agere. sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri? nisi forte tam hebes futurus est iudex, ut secundum id pronuntiet, quod sciet narrare te noluisse.
2.67 neque infitias eo in narratione, ut aliqua neganda, aliqua adiicienda, aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda; sed tacenda, quae tacere oportebit et liberum erit. quod fit nonnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud est, respondit quae ei visum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi