Kitap 4
2.45
quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit; ut fortasse ubicunque, in narratione tamen praecipue, media haec tenenda sit via dicendi quantum opus est et quantum satis est.
2.46
quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.
2.47
neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim. simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio. sunt porro multae condicione ipsa rei longae narrationes, quibus extrema (ut praecepi) prooemii parte ad intentionem praeparandus est iudex; deinde curandum, ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio.
2.48
ut minus longa sit, efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus: quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quemadmodum disposuerit insidias, probationis loco dicam.