Kitap 4
2.40
brevis erit narratio ante omnia, si inde coeperimus rem exponere, unde ad iudicem pertinet; deinde, si nihil extra causam dixerimus; tum etiam,si reciderimus omnia, quibus sublatis neque cognitioni quidquam neque utilitati detrahatur.
2.41
solet enim quaedam esse partium brevitas, quae longam tamen efficit summam. in portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus. nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere e portu navigavi. et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur. quare ,
2.42
cum dicere liceat, est mihi filius iuvenis, omnia illa supervacua: cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in adolescentiam perduxi. ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.
2.43
nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus, sed ne plus dicatur quam oporteat. nam iterationes quidem et ταυτολογίας et περισσολογίας, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo; sunt enim haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda.
2.44
non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam deesse. nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.