Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

2.36 erit autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat.
2.37 quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint; rem indicate sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim, quod tanquam facile contemnunt, nescias, praestare minus velint an possint.
2.38 neque enim aliud in eloquentia, cuncta experti, difficilius reperient quam id, quod se fuisse dicturos omnes putant, postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera. tum autem optime dicit orator, cum videtur vera dicere. at nunc,
2.39 velut campum nacti expositionis, hic potissimum et vocem flectunt et cervicem reponunt et brachium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt; deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intelligitur. verum haec omittamus, ne minus gratiae praecipiendo recta quam offensae reprehendendo prava mereamur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi