Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

2.6 vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit. satis est dixisse, certam creditam pecuniam peto ex stipulatione; Legatum peto ex testamento. diverse partis expositio est, cur ea non debeantur.
2.7 et satis est actori et magis expedit sic indicare: dico ab Horatio sororem suam interfectam. namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est.
2.8 reus contra tunc narrationem subtrahet, cum id, quod obiicitur, neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet; ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio: non negamus de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra; vos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium sit admissum.
2.9 sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur tantum negat; in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac repetundarum.
2.10 non enim putat esse narrationem, nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem; atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi