Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

1.77 illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem.
1.78 oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est? peribit enim prima pars expositionis, si iudex narrari nondum sciet.
1.79 quapropter , ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum. si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus erit iudex, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit: paulo longius exordium rei demonstrandae repetam, quod, quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intelligetis. haec fere sunt mihi de exordio comperta.
2.1 maxime naturale est et fieri frequentissime debet, ut praeparato per haec, quae supra dicta sunt, iudice res, de qua pronuntiaturus est, indicetur. haec est narratio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi