Kitap 4
1.72
quotiens erit eius usus, non semper autem est; nam et supervacuum aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex, aut si res praeparatione non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat. aliquando tamen uti nec si velimus eo licet, cum index occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab ipsa re cogit incipere.
1.73
contraque est interim prooemii vis etiam non exordio. nam indices et in narratione nonnunquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale est:
1.74
tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est — hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite. utique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda praefatio est, ut audite nunc reliqua, et transeo nunc illuc.
1.75
sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prooemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena, cum se Servio excusat. verum id frequentius est, quam ut exemplis confirmandum sit.
1.76
quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit.