Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

1.63 sermonem a persona iudicis aversum, quae ἀποστροφή dicitur, quidam in totum a prooemio summouent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus.
1.64 interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius. quod si accidat. quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hanc figuram sententiae vires?
1.65 neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant. ita si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam vetamur.
1.66 et Demosthenes autem ad Aeschinen orationem in prooemio convertit, et M. Tullius, cum pro aliis quibusdam, ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad Tuberonem;
1.67 nam erat multo futura languidior, si esset aliter figurata. quod facilius cognoscet, si quis totam illam partem vehementissimam, cuius haec forma est, habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum , et cetera convertat ad iudicem; tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis habet igitur Tubero, quod est accusatori maxime optandum. illo enim modo pressit atque institit,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi