Kitap 4
1.50
id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere. negant Apollodorum secuti tris esse, de quibus supra diximus, praeparandi iudicis partes; sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum iis, ex quibus omnes controversiae constant, personis, factis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris. quas veras esse fateor, sed in haec genera recidere.
1.51
nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio; cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.
1.52
verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur. ipsa illum natura eo ducet, ut sciat, quid primum dicendum sit.
1.53
at nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, nihil tamen in quaque melius dicitur, quam quod aeque bene dici alibi non possit. Multum gratiae exordio est,