Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

1.33 fiducia ipsa solet opinione arrogantiae laborare. faciunt favorem et ilia paene communia non tamen omittenda, vel ideo ne occupentur, optare, abominari, rogare, sollicitum agere; quia plerumque attentum iudicem facit, si res agi videtur nova, magna, atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si index aut sua vice aut reipublicae commovetur, cuius animus spe, metu, admonitione, precibus, vanitate denique, si id profuturum credimus, agitandus est.
1.34 sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment. docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio; sed et illud, si breviter et dilucide summam rei, de qua cognoscere debeat, indicaverimus, quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt.
1.35 nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat. nec video, quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A.
1.36 Cluentio : animadverti , iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares; quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi