Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

3.7 quod hoc audacius dixerim, quod in Partitionibus oratoriis ad easdem, de quibus supra dictum est, quinque pervenit partes. nam cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit quintamque constituit, communem ac velut custodem omnium, memoriam. idem in in libris de Oratore, Spalding ( sc. I. xxxi. 142). Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit, in quibus postea scriptis certior eius sententia est.
3.8 non minus mihi cupidi novitatis alicuius videntur fuisse, qui adiecerunt ordinem, cum dispositionem dixissent, quasi aliud sit dispositio quam rerum ordine quam optimo collocatio. Dion inventionem modo et dispositionem tradidit sed utramque duplicem, rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae, accedat. Theodorei fere inventionem duplicem, rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras partes.
3.9 Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae Graece appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
3.10 est et circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine partium quidam inventioni, quidam dispositioni subiunxerunt; nobis quartus eius locus maxime placet. non enim tantum inventa tenere, ut disponamus, nec disposita, ut eloquamur, sed etiam verbis formata memoriae mandare debemus. hac enim omnia, quaecunque in orationem collata sunt, continentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi