Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

11.26 nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.
11.27 Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. his plura intelliguntur: uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione; ut dicimus, caput rei est, apud Menandrum κεφάλαιόν ἐστιν. in universum autem, quidquid probandum est, erit caput; sed id maius aut minus. et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita,
11.28 verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
← Önceki 73 / 73

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi