Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

11.17 quid ? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? nam si est insidiatus Clodius, sequitur, ut recte sit occisus. cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a quaestione, quae erat, et hic constituta quaestio, ubi iudicatio est. causa est recessum est a quaestione quae erat et hic constituta quaestio iudicatio et, A: causa est recessum et a quaestione quae erat hic constituta quaestio ubi iudicatio est, B. The reading and meaning are very uncertain.
11.18 paulum in his secum etiam Cicero dissentit. nam in Rhetoricis (quemadmodum supra dixi) Hermagoran est secutus; in Topicis ex statu effectam contentionem κρινόμενον existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens qua de re agitur appellat; quibus id contineatur, continentia, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit;
11.19 at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum. verius igitur et brevius ii, qui statum et continens et iudicationem idem idem, added by Regius. esse voluerunt; continens autem id esse, quo sublato lis esse non possit.
11.20 hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytaemnestra Agamemnonem occiderit. iidem iudicationem et statum consentire semper existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi