Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

11.7 sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes (ut ego arbitror) potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit. causa enim est una, adulter fuit; quaestiones et iudicationes, an illo tempore, an illo loco licuerit occidere.
11.8 sed sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant, causae tamen status unus sit, ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime propria, de qua pronuntiatur.
11.9 συνέχον autem (quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem ) quibusdam id videtur esse, post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur.
11.10 causa facti non in omnes controversias cadit. nam quae fuerit causa faciendi, ubi factum negatur? at ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.
11.11 nam in coniectura est quaestio ex illo factum , non factum an factum sit. ibi ergo iudicatio, ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et extrema disceptatio. at in qualitate, matrem Orestes occidit: recte, non recte, an recte occiderit, quaestio nec statim iudicatio. quando ergo? ilia patrem meum occiderat; sed non ideo tu matrem debuisti occidere; an debuerit, hic iudicatio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi