Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

11.4 hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant ζήτημα. ratio autem est, qua id, quod factum esse constat, defenditur. et cur non utamur eodem, quo sunt usi omnes fere, exemplo? Orestes matrem occidit, hoc constat; dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis; quaestio, an iuste fecerit, ratio, quod Clytaemnestra maritum suum, patrem Orestis, occidit; hoc αἴτιον dicitur. κρινόμενον autem iudicatio, an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi.
11.5 quidam diviserunt αἴτιον et αἰτίαν ut esset altera, propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemnestra, altera, qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. sed tanta est circa verba dissensio, ut alii αἰτίαν causam iudicii, αἴτιον autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. Latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant.
11.6 causa quoque ex causa, id est αἴτιον ἐξ αἰτίου nasci videtur, quale est: Occidit Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat. iidem putant et sub una quaestione plures esse rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit impulsus; quot autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi