Kitap 3
9.2
nam proponere quidem, quae sis probaturus, necesse est, sed et concludere; cur igitur si illa pars causae est, non et haec sit? partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inuentio, elocutio.
9.3
ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum est sed quaestionum etiam singularum. quae est enim quaestio, in qua non promittere possit orator, quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? quod est proprium partitionis. quam ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari?
9.4
egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur. nam si, quidquid in causa est, pars causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes vocentur?
9.5
tamen nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles; haec enim est, quae constituat, illa, quae destruat. hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non narrationem subiungit sed propositionem. verum id facit, quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.