Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

8.62 alia veris consiliis ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectione in deliberativo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quanquam dissentire ab eo non timide solet.
8.63 namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior ilia tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis, vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent.
8.64 quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt; in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam dicendi credo rationem.
8.65 nam et Philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt. dicit tamen idem de suasoria hoc modo: tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.
8.66 usum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi