Kitap 3
8.52
quae omnia possunt videri prosopopoeiae, quam ego suasoriis subieci, quia nullo alio ab iis quam persona distat. quanquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae certis agentium nominibus continentur.
8.53
neque ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione. sed haec in partem cedent trium generum, in quae causas divisimus. nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus.
8.54
frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.
8.55
solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur. constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.
8.56
permixta tamen est et utilitatis ratio, an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum, si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum.
8.57
quaeritur et de honesto, deceatne Caesarem ultio Pompeii, an sit verendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si Pompeium indignum morte fateatur.