Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

8.20 hae suasoriae duplices sunt. nam et illic causa deliberandi est, quod bellum Galli minitentur; esse tamen potest quaestio, dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque, ad quem mandata acceperant, trucidarint.
8.21 et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem; est tamen locus quaerendi, an citra hunc quoque casum penetrandum in Germaniam fuerit. semper autem de eo prius loquemur, de quo deliberari etiam detractis sequentibus possit.
8.22 partes suadendi quidam putaverunt honestum, utile, necessarium. ego non invenio huic tertiae locum. quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere; de faciendo autem deliberatur.
8.23 quodsi hanc vocant necessitatem, in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis erit quaestio; ut si obsessi et impares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur, necesse est; nempe sequitur, ut hoc subiiciatur, alioqui pereundum est: ita propter id ipsum non est necesse, quia perire potius licet.
8.24 denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi. igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet. at enim si quis liberos procreare volet, necesse habet ducere uxorem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi