Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

8.12 adfectus ut quae maxime postulat. na M et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum, cupiditatem, odium, conciliationem impellendi animi. nonnunquam etiam movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur, suadere oportebit sive sociae civitatis eversionem deflebimus.
8.13 valet autem in consiliis auctoritas plurimum. nam et prudentissimus esse haberique et optimus debet, qui sententiae suae de utilibus atque honestis credere omnes velit. in iudiciis enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo; consilia nemo est qui neget secundum mores dari. Graecorum quidem plurimi omne hoc officium contionale esse iudicaverunt et in sola reipublicae administratione posuerunt.
8.14 quin et Cicero in hac maxime parte versatur. ideoque suasuris de pace, bello, copiis, operibus, vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum tum audientium ratio suadendi duceretur.
8.15 nobis maior in re videtur varietas, nam et consultantium et consiliorum plurima sunt genera. quare in suadendo et dissuadendo tria primum spectanda erunt, quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi