Kitap 3
8.3
sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.
8.4
ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. nam frequenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat.
8.5
de coniectura paulo post pluribus. interim est finitio apud Demosthenen, Det Halonnesum Philippus, an reddat? apud Ciceronem in Philippicis, Quid sit tumultus? quid ? non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?
8.6
ergo pars deliberativa, quae eadem suasoria dicitur, de tempore futuro consultans quaerit etiam de praeterito. officiis constat duobus suadendi ac dissuadendi. prooemio , quale est in iudicialibus, non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque, quem consulit. initium tamen quodcunque debet habere aliquam prooemii speciem; neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia naturaliter primum.