Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

7.24 ipsorum etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos facit; quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda. minus Lacedaemone studia litterarum quam Athenis honores merebuntur, plus patientia ac fortitudo. rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum. frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen.
7.25 eadem in singulis differentia. maxime favet iudex, qui sibi dicentem assentiri putat. idem praecipit illud quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus; quae eadem etiam contra valet. quod quidem orator, id est vir bonus, nunquam faciet, nisi forte communi utilitate ducetur.
7.26 laudantur autem urbes similiter atque homines. nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis, qui terra dicuntur orti; et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quae in singulis, illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt. cives illis ut hominibus liberi decori.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi