Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

7.19 qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in diversum. nam et turpitudo generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.
7.20 et animo totidem vitia, quot virtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur. et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius praenomen e familia in posterum exemptum est;
7.21 et parentes malorum odimus; et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor; et Gracchorum leges invisae; et si quod est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinis vir Perses in muliere Samia instituere ausus dicitur primus.
7.22 sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.
7.23 interesse tamen Aristoteles putat, ubi quidque laudetur aut vituperetur. nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo, qui laudabitur, credant, aut in eo, contra quem dicemus, ea quae oderunt. ita non dubium erit iudicium, quod orationem praecesserit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi