Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

7.10 nam primum dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi vixerunt; in iis autem, qui fato sunt functi, etiam quod est insecutum. ante hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus illustrasse factis.
7.11 illa quoque interim ex eo, quod ante ipsum fuit, tempore trahentur, quae responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum, qui ex Thetide natus esset, maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula.
7.12 ipsius vero laus hominis ex animo et corpore et extra positis peti debet. et corporis quidem fortuitorumque cum levior, tum non uno modo tractanda est. nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, et interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse.
7.13 fortuna vero tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque (namque est haec materia ostendendae virtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem bene factis gloriam parit. sed omnia, quae extra nos bona sunt quaeque hominibus forte obtigerunt, non ideo laudantur, quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus.
7.14 nam divitiae et potentia et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum, aut enim meliores sumus propter haec aut peiores. animi semper vera laus, sed non una per hoc opus via ducitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi