Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

6.98 heredi scripto opponitur lex, abdicatus ne quid de bonis patris capiat; fit status scripti et voluntatis, an ullo modo capere possit, an ex voluntate patris, an heres scriptus. notho duplex fit quaestio, quod post legitimos natus sit et quod non sit ante legitimum natus.
6.99 prior syllogismon habet, an pro non natis sint habendi, qui a familia sunt alienati. altera et scripti et voluntatis. non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse, ut legitimus esset nothus tum natus, cum alius legitimus in domo non esset.
6.100 scriptum quoque legis excludet dicens, non utique, si postea legitimus natus non sit, notho nocere; uteturque hoc argumento: finge solum natum nothum, cuius condicionis erit? tantum civis? atqui non erit post legitimum natus. an filius? atqui non erit ante legitimos natus. quare si verbis legis stari non potest, voluntate standum est.
6.101 nec quemquam turbet, quod ex una lege duo status fiant; duplex est, ita vim duarum habet Redire in familiam volenti dicitur ab altero primum, ut tibi redire liceat, heres sum. idem status, qui in petitione abdicati; quaeritur enim, an possit esse heres abdicatus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi