Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

6.52 sed in illas quoque translativas, ut supra significavi, quaestiones incidit, An huic ius agendi sit? vel, facere aliquid conveniat? an contra hunc? an hoc tempore? an sic? omnia enim ista referri ad aliquid necesse est.
6.53 alii sex status putant, coniecturam, quam γένεσιν vocant, et qualitatem, et proprietatem, id est μετάστασις quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam μετάστασις; dicunt, et comparationem, et translationem, cuius adhuc novum nomen inventum est μετάστασις novum, inquam, in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridiciales usitatum.
6.54 aliis septem esse placuit; a quibus nec translatio nec quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus.
6.55 alii pervenerunt usque ad octo, translatione ad septem superiores adiecta. A quibusdam deinde divisa ratio est, ut status rationales appellarent, quaestiones (quemadmodum supra dixi) legales, ut in illis de re, in his de scripto quaereretur. quidam in diversum hos status esse,
6.56 illas quaestiones maluerunt. sed alii rationales tres putaverunt, An sit? quid sit? quale sit? Hermagoras solus quattuor, coniecturam, proprietatem, translationem, qualitatem, quam per accidentia, id est κατὰ συμβεβηκός vocat, hac interpretatione, an illi accidat viro bono esse, vel malo. hanc ita dividit, de appetendis et fugiendis, quae est pars deliberativa;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi