Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 3

6.3 statum Graeci στάσιν vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii ab Naucrate, Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio; quanquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a iudicibus petit, ne Demostheni permittant evagari, sed eum dicere de ipso causae statu cogant.
6.4 quae appellatio dicitur ducta vel ex eo, quod ibi sit primus causae congressus, vel quod in hoc causa consistat. et nominis quidem haec origo; nunc quid sit. statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem; quos recte sensisse, parum elocutos puto.
6.5 non enim est status prima conflictio, fecisti, non feci; sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis, fecisti, non feci, an fecerit? hoc fecisti, non hoc feci, quid fecerit? quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
6.6 quid si enim dicat quis, sons est duorum inter se corporum conflictio: erret, ut opinor, non enim sonus est conflictio sed ex conflictione. sed hoc levius; intelligitur enim utcunque dictum. inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum; quod est vitiosissimum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi