Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 2

21.8 nam de omni materia dicere eam fatentur; propriam habere materiam, quia multiplicem habeat, negant. sed neque infinita est, etiamsi est multiplex; et aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, velut architectonice, namque ea in omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur, et caelatura, quae auro, argento, aere, ferro opera efficit.
21.9 nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur.
21.10 neque protinus non est materia rhetorices, si in eadem versatur et alius. nam si quaeram, quae sit materia statuarii, dicetur aes; si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae eius quam Graeci χαλκευτικήν vocant, similiter aes esse respondeant. atqui plurimum statuis differunt vasa.
21.11 nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.
21.12 quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat. nam cum philosophum dicunt, hoc accipi volunt virum bonum. quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia versari mirer?
21.13 cum praesertim primo libro iam ostenderim, philosophos omissam hanc ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra materia versentur. denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia videatur?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi