Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 2

3.1 ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tanquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem facilior tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba.
3.2 qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
3.3 propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis, quos alius instituisset, solitum exigere mercedes, quam si rudes traderentur. error tamen est in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant, et bono sane stomacho contenti sunt;
3.4 quae quanquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcunque tolerabilis, si eiusmodi praeceptores minus docerent non peius; alter ille etiam frequentior, quod eos, qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti, non putant ad minora descendere, idque interim fieri, quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi