Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 2

21.4 ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae erunt. nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse materiam sed in rebus. et in Phaedro palam, non in iudiciis modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat.
21.5 quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. et Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res, quae subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas. alio vero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem verbis: quanquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecunque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.
21.6 atque adhuc alibi: vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.
21.7 hanc autem, quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem vocaverunt, quod in omni materia diceret, cum quibus mihi minima pugna est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi