Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 2

20.10 at prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum. nam et latro pugnabit acriter, virtus tamen erit fortitudo; et tormenta sine gemitu feret malus servus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. multa fiunt eadem sed aliter. sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus.
21.1 materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem, qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt.
21.2 quidam argumenta persuasibilia; quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. quidam civiles quaestiones; quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola.
21.3 quidam , quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam vocant. alii , quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi