Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 2

17.41 nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit; sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse.
17.42 quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat? nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat. sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se inartificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod, qui didicerit, melius faciat quam qui non didicerit, esse artem.
17.43 atqui non solum doctus indoctum, sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent aliter eius tam multa praecepta tamque magni, qui docerent; idque cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono viro non separamus.
18.1 cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικὴ vocatur; aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae πρακτική dicitur, qualis saltatio est;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi