Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 2

15.5 apud Platonem quoque Gorgias in libro, qui nomine eius inscriptus est, idem fere dicit; sed hanc Plato illius opinionem vult accipi non suam. Cicero pluribus locis scripsit, officium oratoris esse dicere apposite ad persuadendum.
15.6 in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere. verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine voce, quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel formae pulchritudo sententiam dictat.
15.7 nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa veste cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset, ostendit, non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, creditum est.
15.8 Servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.
15.9 et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam. quae si omnia persuadent, non est hic, de quo locuti sumus, idoneus finis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi