Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 2

1.11 an non in foro narrandum est? qua in parte nescio an sit vel plurimum. non laus ac vituperatio certaminibus illis frequenter inseritur? non communes loci, sive qui sunt in vitia derecti, quales legimus a Cicerone compositos, seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio: ut, sitne parvis argumentis credendum,
1.12 et pro testibus et in testes, in mediis litium medullis versantur? arma sunt haec quodammodo praeparanda semper, ut iis, cum res poscet, utare. quae qui pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet, cum eius membra fundentur. neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.
1.13 dabuntur et illis tum quoque tempora sua, neque erit verendum, ne binis praeceptoribus oneretur puer. non enim crescet sed dividetur, qui sub uno miscebatur, labor, et erit sui quisque operis magister utilior; quod adhuc obtinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri videtur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.
2.1 ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer, ut, quae prima esse praecepta rhetorum diximus, mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi