Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 2

8.10 neque ego contra naturam pugno. non enim deserendum id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed augendum addendumque quod cessat.
8.11 an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur?
8.12 imbecillis tamen ingeniis sane sic obsequendum sit, ut tantum in id, quo vocat natura, ducantur; ita enim, quod solum possunt, melius efficient. si vero liberalior materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus aggressi, nulla dicendi virtus omittenda est.
8.13 nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis, in quibus eminebat; sicut ille (ne ab eodem exemplo recedamus) exercendi corpora peritus, non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire vel calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed omnia quae sunt eius certaminis. erit qui ex his aliqua non possit: in id maxime quod poterit incumbet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi