Kitap 2
8.4
ita praeceptorem eloquentiae, cum sagaciter fuerit intuitus, cuius ingenium presso limatoque genere dicendi, cuius acri, gravi, dulci, aspero, nitido, urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis, ut in eo, quo quisque eminet, provehatur;
8.5
quod et adiuta cura natura magis evalescat, et qui in diversa ducatur neque in iis, quibus minus aptus est, satis possit efficere et ea, in quae natus videtur, deserendo faciat infirmiora.
8.6
quod mihi (libera enim vel contra receptas persuasiones rationem sequenti sententia est) in parte verum videtur. nam proprietates ingeniorum dispicere prorsus necessarium est.
8.7
in his quoque certum studiorum facere delectum nemo dissuaserit. namque erit alius historiae magis idoneus, alius compositus ad carmen, alius utilis studio iuris, ut nonnulli rus fortasse mittendi. sic discernet haec dicendi magister, quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum.
8.8
verum ei, qui foro destinabitur, non in unam partem aliquam sed in omnia, quae sunt eius operis, etiam si qua difficiliora discenti videbuntur, elaborandum est. nam et omnino supervacua erat doctrina, si natura sufficeret.
8.9
an si quis ingenio corruptus ac tumidus, ut plerique sunt, incident, in hoc eum ire patiemur? aridum atque ieiunum non alemus et quasi vestiemus? nam si quaedam detrahere necessarium est, cur non sit adiicere concessum?