Kitap 2
7.4
abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione et figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus. accedit his et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. nam et plus auctoritatis adferunt ea, quae non praesentis gratia litis sunt comparata, et laudem saepe maiorem quam si nostra sint conciliant.
7.5
aliquando tamen permittendum quae ipsi scripserint dicere, ut laboris sui fructum etiam ex illa quae maxime petitur laude plurium capiant. verum id quoque tum fieri oportebit, cum aliquid commodius elimaverint, ut eo velut praemio studii sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant.
8.1
virtus praeceptoris haberi solet nec immerito diligenter in iis, quos erudiendos susceperit, notare discrimina ingeniorum et, quo quemque natura maxime ferat, scire. nam est in hoc incredibilis quaedam varietas nec pauciores animorum paene quam corporum formae.
8.2
quod intelligi etiam ex ipsis oratoribus potest, qui tantum inter se distant genere dicendi, ut nemo sit alteri similis, quamvis plurimi se ad eorum quos probabant imitationem composuerint.
8.3
utile deinde plerisque visum est ita quemque instituere, ut propria naturae bona doctrina foverent et in id potissimum ingenia, quo tenderent, adiuvarentur; ut si quis palaestrae peritus, cum in aliquod plenum pueris gymnasium venerit, expertus eorum omni modo corpus animumque discernat, cui quisque certamini praeparandus sit,