Kitap 2
6.6
nonnunquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quaerere sciant. quodsi satis prudenter dicenda viderint, iam prope consummata fuerit praecipientis opera; at si quid erraverint adhuc, erunt ad ducem reducendi.
6.7
cui rei simile quiddam facientes aves cernimus, quae teneris infirmisque fetibus cibos ore suo collatos partiuntur; at cum visi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumvolare sedem illam praecedentes ipsae docent, tum expertas vires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt.
7.1
illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis, de quibus nunc disserimus, aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant; quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, credunt, cum profectus praecipue diligentia constet.
7.2
nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane velim, sic ediscere electos ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum ea cura voluminum locos, multo magis suadeam.
7.3
nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua; et qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati, sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis semperque habebunt intra se, quod imitentur; et iam non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus acceperint, expriment.