Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 2

4.2 et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, fabulam, quae versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed etiam a forma veritatis remota; argumentum, quod falsum sed vero simile comoediae fingunt; historiam, in qua est gestae rei expositio; grammaticis autem poeticas dedimus:
4.3 apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto verior. sed narrandi quidem quae nobis optima ratio videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus. interim admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur?) neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciviat.
4.4 vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia quam quod ex copia venit. nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec sperari potest; melior autem indoles laeta generosique conatus et vel plura iusto concipiens interim spiritus.
4.5 nec unquam me in his discentis annis offendat, si quid superfuerit. quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi