Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

11.21 ceterum , ut de Homero taceam, ad quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia vestigia reperiuntur, (ut Eleum Hippiam transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque, quae omni manu sua fecerat, ad usu habuit, atque ita se praeparavit, ne cuius alterius opere egeret,) illusisse tot malis, quot tot malis quot, Bonnell: tot,****s quod, G. summa senectus habet, uniuersae Graeciae credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque vellet iubebat.
11.22 quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? quot sacculis Aristoteles didicit, ut non solum, quae ad philosophos atque oratores pertinent, scientia complecteretur, sed animalium satorumque naturas omnes perquireret? illis haec invenienda fuerunt, nobis cognoscenda sunt. tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.
11.23 M. igitur Cato idem summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem iris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit inter tot operas militiae, tantas domi contentiones, rudi saeculo, litteras Graecas aetate iam declinata; didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae senes concupissent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi