Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

11.2 neque enim scientia modo constat orator, quae augetur annis, sed voce, latere, firmitate; quibus fractis aut imminutis aetate seu valetudine cavendum est, ne quid ad oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat priorem.
11.3 vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum oratorem, Domitium Afrum valde senem, cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo, quem principem fuisse quondam fori non erat dubium, alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent; quae occasio fuit de de added by Halm. illo dicendi, malle eum deficere quam desinere.
11.4 neque erant ilia qualiacunque mala sed minora. quare antequam ad has aetatis veniat insidias, receptui canet et ad portum integra nave perveniet. neque enim minores eum, cum id fecerit, studiorum fructus prosequentur. aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L. Crassus ad libris Ciceronis destinat, iura quaerentibus reddet aut eloquentiae component artem aut pulcherrimis vitae praeceptis dignum os dabit.
11.5 frequentabunt vero eius domum optimi iuvenes more veterum et vere dicendi viam velut ex oraculo petent. hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut vetus gubernator litora et portus et quae tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis ratio poscat, docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis. nemo enim minui velit id, ad quo maximus fuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi