Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

10.70 nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter concitabit, aliter concitabit, added by Halm. aliter conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum alias ad movendum adhibebit artes.
10.71 non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egressionis, perorationis servabitur. dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi.
10.72 sic fiet cum id, propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit potenter, tum laudem quoque nec doctorum modo sed etiam vulgi consequatur.
10.73 falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile. quod quidem placere multis nec infitior nec miror.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi