Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

1.16 nec Marco Tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem. testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrata et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quae in aetatem eius gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus, id est rei publicae, iungeret.
1.17 parum fortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse, non se timidum in suscipiendis, sed in providendis periculis; quod probavit morte quoque ipsa, quam praestantissimo suscepit animo.
1.18 quodsi defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus, an oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur an sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum habet, consecutos.
1.19 nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae vocari voluit. ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque, perfectum oratorem esse Ciceronem; ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur. sed cum proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, cum quaeram oratorem, quem et ille quaerebat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi